Solus episcopus et rex eum peditus adierunt, caeteris retro stare jussis, et interrogaverunt eum, quis esset vel unde venisset aut cur tam densam ere mi vastitatem petisset seu quis eum vulnerare tam graviter praesumsisset. Quibus cum ad singula respondisset et illi ab eo humiliter veniam postulassent, medicos sanando vulneri spoponderunt et multa donaria obtulerunt, sed ipse nec medicinam adhibere voluit et munera contemnens ad ipsa etiam non respexit, quin potius sciens virtutem in infrmitate perfci, dominum exoravit, ne, quamdiu viveret, sanitati pristinae redderetur.
Sed cum rex eum frequenter visitaret et pabulum salutis ab eo reciperet, immensas divitias obtulit, sed eas ille recipere recusavit, admonens, ut inde monasterium construeret, ubi monastici ordinis disciplina vigeret. Quod cum rex fecisset, victus Aegidius lacrymis et precibus regis, postquam plurimum renuisset, illius monasterii curam suscepit.
Hujus famam rex Carolus ut audivit, ejus impetrato adventu reveren ter eum suscepit. Inter caetera salutis colloquia rex eum rogavit, ut pro eo dignaretur orare, quia quoddam facinus enorme commiserat, quod nulli unquam nec ipsi sancto confteri auderet. Sequenti igitur dominica, dum Aegidius celebrans pro rege oraret, angelus domini eidem apparens schedulam super altare posuit, in qua scriptum erat per ordinem et regis peccatum et Aegidii precibus jam esse dimissum, sed tamen poenitens et conftens ab illo deinceps abstineret. Adjunctum erat in fne, ut, quisque sanctum Aegidium pro quocunque commisso invocaret, si tamen ab illo desisteret, ejus meritis sibi remissum non dubitaret.
Oblata igitur regi schedula peccato suo rex agnito veniam humiliter postulavit, Aegidius autem cum honore rediens apud Nemausensem urbem flium principis, qui tunc obierat, suscitavit. Post aliquantulum vero temporis praenuntians monasterium suum non longe ab hostibus evertendum Romam adiit et privilegium ecclesiae duoque ostia cyparissina, in quibus sculptae erant imagines apostolorum, a papa impetrans dimittensque ea in Tyberum divino regimini commendavit et ad monasterium rediens cui dam contracto apud Tiberonem gressum restituit. Cumque ad monasterium redisset, praedicta ostia in portu invenit et gratias agens Deo, quod inter tot maris pericula illaesa servasset, ea in liminibus ecclesiae suae ad decus ecclesiae et monimentum pacti Romanae sedis erexit.