Prefacio ad institucionem domus theutonice
Sapiencia sibi edificavit domum, excidit columpnas septem. Proverb. IX. Licet hec verba fuerint Salomonis, qui filium dei appellat sapienciam patris, juxta illud apostoli: ipsis autem vocatis Judeis atque Grecis predicamus Cristum dei virtutem et dei sapientiam: et in psalmo: omnia in sapiencia fecisti i. e. in filio, qui assumpta humana natura edificavit in morte sua sibi ad gloriam et honorem domum militantis ecclesie, et excidit columpnas septem i. e. septem sacramenta, quibus sustentatur; possunt tamen esse verba sancte matris ecclesie, que dominum papam Celestinum III vocat sapienciam, quia in terris dei filii vicem gerit secundum illud ecclesiastici: sapiencia doctrine secundum nomen ejus. Ad ipsum enim confluit ecclesia universalis audire et videre sue doctrine, ut regina Saba sapienciam Salomonis. Hic dominus papa Celestinus III edificavit i. e. instituit et confirmavit sibi et sancte ecclesie ad utilitatem domum, videlicet sacre religionis hospitalis sancte Marie Theutonicorum Jerosolimitani et excidit columpnas septem i. e. septem fratres commendatores seu preceptores provinciales scilicet Lyvonie, Prussie, Theutonie, Austrie, Apulie, Romanie et Armenie, quibus fratres dicti ordinis tanquam materialis domus innixa columpnis edificata sustentatur, ut sic magister generalis et capitulum sint fundamentum hujus domus, provinciales commendatores seu preceptores columpne, alii fratres superedificati. Et sic dominus papa assimilatur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram et potest dicere: ego confirmavi columpnas ejus. Sed quia scriptum est: spiritus est, qui vivificat, caro autem non prodest quidquam, ideo ponende sunt septem columpne alie spirituales in hac domo, quarum tres scilicet obediencia, paupertas, castitas disciplinam ordinent regularem, et quatuor alie videlicet contricio, confessio, satisfactio et caritas, que operit multitudinem peccatorum, omnem sancte observancie negligenciam in torpentibus zelo rectitudinis disciplinent. Hee sunt columpne spirituales excise manu sapiencie in domo hac sacre religionis, quam edificavit dominus papa, ita quod si pluvia avaricie descendat et flumina luxurie et venti superbie flent et irruant in illam, non possit cadere; fundata est enim supra firmam petram, petra autem est Cristus.